- DELICATI
- DELICATILatinis dicebantur, qui Graecis τὰ παιδικὰ seu ἐρώμενοι, quos et delicias dixit Cic. pro Caelio. Ael. Spartian. in Hadr. Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos, eosdemque sqepe levisse per illa tempora --- opinio multa firmavit. Sed et delicatae quoque, h. e. dilectae, in vett. Inscr. in aede Cathedrali Pergami, ATESTIA. I. D. L. ATESTIAE. TERTIAE. PATRON. BENEMERENTI. ET. CAPITONI. BINETAE. ET. MARTIAE. ET. PRIMUL. DELICATIS. ET. TELAMIO. CELERI. AMICO. CARISSIMO. ET. ATESTIAE. EGNATIAE etc. vide Casaub. ad Spart. et Car. du Fresne Glossar. ut et hîc infra. Festo delicata primitus dicebantur, quasi dedicata, h. e. Diis consecrata; unde delicatus debitor, i. e. luxui consecratus: a delico, pro dedico etc. At Deliciae, apud Catull. carm.2. et 3.Passer delitiae meae puellae.et imitatione huius, Delicium, apud Mart. l. 1. Epigr. 8.Stellae delicium. mei columba:aliosque melioris aevi Scriptores, res est quae oblectat, quod facile eâ homines laciantur seu deliciantur et inescentur. Unde Deliciae Orbis, notum Titi elogium. Sic porro dicuntur interiores amici, quos dulces Stat. Sulpic. Sever. Salvian. Egesipp. deliciosos appellavit recentior aetas, uti ex Anastas. Biblioth. ad notat Barth. Animadvers. ad Stat. Thebaid. l. 11. v. 369. et Advers. l. 6. c. 20. Sed et obscenam notionem vox habuit, uti discimus supra ex Cic. exempla habes, ubi de Antinoo et Daphnide Apud Comicos delitiosa nomina, Storax, Paegnium et c. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 13.Casaub. Deliciae Latinis dicti sunt proprie pueri minuti et procaces, ac garrulitate ipsâ amabiles, ut ait Suet. Aug. c. 84. Pronuntiabat dulci proprio quodam oris sono. quos vett. Romani magno studio conquirebant, ex Syria inprimis, Alexandria et Mauritania, domesticae oblectationis ergo. Qualem habuit August. Sarmentum, apud Plutarch. in Antonio, ubi δηλικία illum Caesaris vocat, qualemqueve indigitat Ieremias, c. 31. v. 20. voce Ieled schahaschuhim, quem παιοίον εντρυφῶν Graeci vertunt. Fortasse et Salomon Prov. c. 8. v. 30. et seqq. Atque sic in antiqq. lapp. plerisque Deliciae et Delicium accipere mavult. Stat. Epicedio in Fil. eos sic describit, v. 66. et seqq.Non ego mercatus Pharia de puppe loquacesDelicias, doctumve sui convicia NiliInfantem, linguaque simul salibusque protervumDilexi ------Vide supra in voce Cubiti. At Delicati eidem, quos nequissimi Graeci παιδικὰ dixêre, item παῖδας ἁπαλοὺς, quos κομᾷν ὄπιςθεν, in syncipite comam alere solitos, Dio Chrysost. de Regno ait. Interim confundi has voces saepe, non negat. vide illum ad Suet. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.